Latin
Book 3, Letter 35
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 3.35
Unproofread scanNot analysed yet
Liberalitatem nostram firmam decet tenere constantiam: quia inconcussum debet esse principia votum, nec pro studio malignorum convelli, quod nostra noscitur praeceptione firmari. Atque ideo praesenti jussione censemus ut quidquid ex nostra ordinatione patricium Liberium tibi matrique tuae per pictatium (id est, per tabellam vel scriptum) constiterit deputasse, in suo robore debeat permanere; nec a quoquam metuas irrationabilem quaestionem, qui nostri beneficii possides firmitatem.