# Variarum Libri Duodecim 3.36

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 3, Letter 36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/3.36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/3.36

Pietatis nostrae propositum est, miserandis fletibus audientiam non negare, maxime cum morfe nostri sit ad leges cuncta remittere, ut et conquerens mereatur effectum, et pulsato! nullum se queratur sustinuisse praejudicium. Proinde Firminus red., Firmius] contra magnificum Virum patricium Venantium se dicit habere negotium, et frequenter ab eo ejus propositiones fuisse contemptas. Et quia in causis semper est suspecta potentiae, dum velle creditur quod posse jodicatur, antefatum servata reverentia a te præcipimus admoneri; ut sub sponsione legitima instructam personam ad comitatum nostrum dirigere se promittat, qui apud delegatos motu nostro judices [ms. Aud., monitu; Ac., motus vestro judicio] ejas intentionibus valeat praebere reponsum. Actor [alii, Auctor] hic poenam suae recepturus audaciae, si contra magnificum virum habuerit falsitatis eventum.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
