# Variarum Libri Duodecim 3.38

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 3, Letter 38. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/3.38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/3.38

Quamvis pietatis nostrae constet esse votum ut ubique civilia, ubique moderata peragantur, maxime tamen bene geri red. Niv. ei Gam., agere] optamus in regionibus Gallicanis: ubi et recens vastatio noa portat injuriam, et ipsa initia bene plantare debeat nosiri nominis famam. Principis siquidem opinionem longe lateque disseminat subjectorum custodia securitas; et ubi exercitus dirigitur, non gravandi, sed defendendi causa potius aestimetur. Atque ideo presenti auctoritate delegamus, ut in Avenione, ia qua resides [ed. Nit. ei Gam., quam regis, nulla fieri violentia patiaris. Vivat noster exercitus civiliter cum Romanis; prosit eis destinata defensio; nec aliquid illos a nostris sinatis pati, quos ab hostili nitimur oppressione literarii.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
