# Variarum Libri Duodecim 3.39

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 3, Letter 39. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/3.39
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/3.39

Æquitatis ratio persuadet ut exercentibus lætitiam publicam consuetudinem servemus antiquam, præsertim a consule venientem, cujus constat esse propositi, ut debeat ex liberalitate laudari: ne videatur aliud dignitas promiUere, et aliud senatorem velle complere. Quocirca sub opinione munifici, parcam aen decet inveniri: quia inumbrat famam publicam in consule tenacitatis obscuritas. Quapropter illustris magnitudo tua a Mediolanensibus aurigis nos aditos esse cognoscat, illa sibi vestris temporibus fuisse subtracta, quae mos priscus indulserat, cum præstante tempore munificentia sit pro lege. Proinde si nullo mendacio asserta vitiantur [ms. Aud., juvantur], sublimitatem vestram sequi convenit vetustatem, quæ suo quodam privilegio, velut debita, quæ donantur exposcit. Nec licet negari, quod te cognoscis sub antiquitate largiri.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
