# Variarum Libri Duodecim 3.4

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 3, Letter 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/3.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/3.4

Adeo inter reges afGnitatis jura, divina coalescere voluerunt, ut per eorum placabilem animum prove- Liat quies optata populorum. IIoc enim sacrum est, quod nulla permittitur commotione violari. Nam quibus obsidibus habeatur fides, si non credatur affectibus? Sociantur proximitate domini, ut nationes divisae simili debeant voluntate gloriari, et quasi per alveos quosdam concordiae adunata se possint gentium vota conjungere. Quæ cum ita sint, miramur animos vestros sic causis mediocribus excitatos, ut cum tilio nostro Alarico rege durissimum velitis subire conflictum; ut multi, qui vos metuunt, de vestra concertatione lætentur. Ambo estis summarum gentium reges, ambo aetate florentes. Non leviter regna vestra quassatis, si data partibus libertate confligitis. Virtus vestra patriæ non fiat inopinata calamitas, quia grandis invidia est regum, in causis levibus gravis ruina populorum. Dicam libere, dicam affectuose quod sentio: impatiens sensus est ad primam legationem protinus arma commovere. A parentibus, quod quæritur, electis judicibus expetatur. Nam inter tales viros et illos [ms. R., illisj gratum est dare, quos medios volueritis eflicere. Quid de nobis vos ipsi aestimare poteritis, si nos intentiones vestras reliquisse cognoscitis? Absit ille conflictus, ubi unus ex vobis deleri poterit inclinatus. Abjicite ferrum, qui in meum pugnare vultis opprobrium. Jure patris vobis interminor et amaritis. lle nos, ct amicos uostros patietur adversos, qui talia monita (quod non opinamur) crediderit esse temnenda. Quapropter ad ' excellentiam vestram illum et illum legatos nostros magnopere credidimus dirigendos: per quos etiam pd fratrem vestrum, filium nostrum, regem Alaricum scripta nostra direximus, ut nullatenus inter vos scandala seminet aliena malignitas; sed in pace perseverantes, quas sunt inter vos, mediis amicis, placabiliter finire debeatis. Per cos etiam et verbo vobis aliqua dicenda mandavimus; ut gentes quæ sub parentibus vestris longa pace floruerunt, subita non debeant concussione vastari. Illi enim credere debetis, quem vestris utilitatibus arridere cognoscitis: quoniam qui vult alium in præcipites casus mittere, eum certum est fideliter uon monere.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
