# Variarum Libri Duodecim 3.43

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 3, Letter 43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/3.43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/3.43

Delectamur jure Romano vivere quos armis cupimus vindicare; nec minor nobis cura est rerum Inoratium quam potest esse bellorum. Quid enim prolicit barbaros removisse confusos, nisi vivatur ex legibus? Quapropter cum, Deo propitio, Gallias exercitus noster intraverit, si qua mancipia servitium declinantia b, ad alios se quam quibus videbantur [ed. Niv. et Gam., debebantur] competere contulerunt, prioribus dominis jubemus sine aliqua dubietate restitui: quia confundi non decent jura, imperante justitia; nec potest abjecto favere servitio libertatis defensor. Aliorum forte regum praelia captarum civitatum aut prsedas appetunt, aut ruinas: nobis propositum est, Deo juvante, sic vincere, ut subjecti se doleant nostrum dominium tardius acquisiisse.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
