# Variarum Libri Duodecim 3.45

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 3, Letter 45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/3.45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/3.45

Justitiae nostræ convenit ut de induitis beneficiis calumnias fieri non sinamus; et quidquid prava interpretatione tegitur, fugata mendacii nube revelemus. Defensores itaque sacrosanctæ Romanae Ecclesiae conquesti sunt, beatae recordationis quondam Simplicium domum in sacratissima Urbe positam ab Eufrasio acolyto instrumentis factis solemniter comparasse; quam per annorum longa curricula Ecclesiam Romanam quieto jure suggerunt possedisse, et in usus alienos transtulisse securitate dominii. Nunc autem existere Samarece [mss., amarae] superstitionis populum improba fronte duratum, qui synagogam ibidem 54 fuisse iniquis conatibus mentiatur; cum ad humanos [Forn. et Grul., in hos] usus habitacula longe aliter formata doceantur, quam potest esse memorata constructio. Quapropter magnitudo tua, conscientiæ suae probata justitia, causam diligenti examinatione discutiat. Et si vera cognoverit, quæ veniunt in querelam, considerata aequitate definiat. Nam si humanis actibus sunt calumniae summovendæ, quanto magis credimus emendanda quae contumeliam Divinitatis tangere judicamus?

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
