Latin
Book 3, Letter 46
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 3.46
Unproofread scanNot analysed yet
Materia est gloriae principalis delinquentis reatus, quia nisi culparum occasiones emergerent, locum pietas [Ac. ,pietatis] non haberet. Quid enim salubris ordinatio gerat, si morum probitas cuncta coniponat? Arida siccitas madentis pluviæ beneficium exoptat. Salutiferis medentium manibus nisi infirma valetudo non indiget. Sic dum imbecillitati succumbitur, convenienter remedia tribuuntur. Quapropter casibus asperis præstandum est sub justitiae laude moderamen; ut nec vindictam sinamus superare peccata, nec culpam insultare patiamur legibus impunitam. Datis itaque precibus allegasti, viri spectabilis Venantii, Lucaniae et Brutiorum praesulis [Jure f. ,id est, correctoris], odiorum te acerbitate compressum, custodiae longo situ laborantem, in confessionem raptus adultae puellæ Valerianæ fuisse compulsum; ut gratius fuerit spem citae mortis expetere, quam tormentorum crudelia sustinere. Inter supremas enim anhelantis angustias, votum est potius perire quam vivere: quia detestabilis sensus poenarum excludit dulcissimæ salutis affectum. IlIud etiam, quod minime justitia pateretur, adjiciens, defensorum tibi patrocinia saepius postulanti fuisse subtracta, cum adversarii florentes ingenio etiam innocentem te possent legum laqucis obligare. Quae supplicatio cum efficaciter animum nostræ pietatis intraret, paulatimque ad misericordiae jura deflecteret, occurrit Brutiorum praesulis missa relatio, quae privatam allegationem tragœdiæ suae voce compressit: nesando credi contra iidem publicam fallaciter supplicanti. Ideoque asperitatem poenae nostra lenitate mollimus, statuentes ut ex die prolati oraculi, sex mensium patiaris exsilium. Ita ut nulli post constituta nostra sub qualibet interpretatione tibi liceat objicere crimen infamiae: quando fas est principi maculosas notas vitiatae opinionis abstergere. Sed hoc exacto tempore patriae rebusque omnibus refonnato [Alii, deformato ],jus tibi sit liberum omne quod primitus: quiA nulla te ingemiscere probri adustione censemus, qucm temporali volumus exsilio detineri. Poenam trium librarum auri nihilominus comminantes, si quis aut obviando, aut aliter intelligendo, præsens nostrum violare tentaverit constitutum. Sed quoniam haec statuta ad innocentes nolumus,usque protendi, ne sua cuique minime videatur ignorantia profuisse, præsenti auctoritate eos a formidine liberamus, quos ut pote nescientes, in eadem causa quolibet loco vel tempore interfuisse constiterit. Similis enim videtur absentis, qui conscientiam criminosi non habet.