Latin
Book 3, Letter 49
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 3.49
Unproofread scanNot analysed yet
Optabilis nobis est et grata devotio, quæ bonam præcesserit jussionem; et merito acceptum redditur, si id quod possumus imperare, poscatur. Felicitas enim regnantis est, famulantes amare quod expedit: quando nobis labor cogitationis aufertur, dum subditi sibi profutura disponunt. Atque ideo suggestionis vestræ tenore Comperto, quam charitate civica in communiendis moenibus suscepistis, absolutam hujus rei vobis censemus esse licentiam: nec quidquam de hac re vereamini, unde gratiae nostræ exspectare praemia mox debetis. Vestra enim munitio nostra est nihilominus fortitudo; et quidquid vos ab incerto eripit, famam nostræ defensionis extendit. Saxa ergo, quæ suggeritis de amphitheatro longa vetustate collapsa, nec aliquid ornatui publico jam prodesse, nisi solas turpes ruinas ostendere, licentiam vobis eorum in usus duntaxat publicos damus; ut in murorum faciem surgat, quod non potest prodesse, si jaceat. Quocirca perficite confidenter quidquid cautio ad munimen, quidquid ornatus expetit ad decorem: tantum nobis scituri gratum fore, quod facitis, quantum exinde gratia se vestrae civitatis extulerit.