Latin
Book 3, Letter 5
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 3.5
Unproofread scanNot analysed yet
Si te aut nobilitas sola decoraret, aut meritorum tantum laude polleres, conferendas forsitan dignitates dilatione probabili libraremus: ne magna vilescerent cum simul omnia funderentur. Nunc autem cum te universa facto agmine comitentur, nec desit uni quod prædicatur in pluribus, convenit justitiae nostræ ut cum tu copiosa bona protuleris, uberrime te repleat munificentia principalis. Nen enim crescendi vobis hic ordo, qui multis est: paulatim provehi, mediocris probatur esse virtutis; dum morosius agnoscitur quod sub levitate præaratur [ed. Ac. ,praestatur ]. Saltu quodam se tendit vestra prosperitas, solaque perfectio a vobis quaeritur, cum vobiscum multa nascantur. Elaboratae sunt enim longa aetate vestri gee neris dignitates, quae notissimo quodam habitaculo lares in vestra posuere familia. Nam, ut prisca sæcula transeamus, quæ affatim'Viros sunt visa perferre praecipuos, gemino radias patris ac patrui decore conspicuus; qui non solum ornamentum familiæ susc, sed ipsi decus senatui praestitere: modernis saeculis moribus omabanturantiquis; bonitate præditi, constantia gloriosi, in amicitia proni, ad odia sumenda difliciles. Ita, quod maximum felicitatis genus est, cum multæ probarentur esse potentiae, invidiam illos persequentium contigit non habere. Pendebant quinimo circa eos anxia vota civitatis, crescens supra privatos publicus amor eorum. Senatus animum eorum sequebatur, turba propositum. Et necesse erat Romam velle quod cuncti videbantur optare; miroque prosperitatis eventu firmum circa eos custodiebat arbitrium voluntas vaga populorum; quod inter cæteras dignitates munus judicamus esse præcipuum. Nam si paucorum amor juste jam gloria est, tantæ civitatis affectus quod potest habere praeconium? Proinde sicut omnia ingrata videntur obscura, sic generaliter dilecta praclara sunt. Tot igitur parentum laude decoratus, tot etiam morum luce conspicuus, sume post consulares fasces emeritos, patriciatus insignia, tuarum munus plenarium dignitatum; et cani honoris infulis adultam cinge cxsariem,qui meritorum laude aetatis præ. . judicia superasti. Cur enim tardo evenirent præmia cui tot generis suffragabantur exempli! Eligitur quippe in te nascendi laus, vivendi gloria; et cum multa trahas ab antiquis, meruisti placere de propriis. Ab ipso quippe vitæ principio, quod inter adulantium greges rarum solet esse, nobilibus studuisti fidem virtutibus exhibere. Atque ideo instituti tui firma vestigium, ut qui primaevus gloriam consecutus es, ilorentibus annis gloriosis honoribus augearis. Inspice denique quanta tuorum laude præcipua decareris. Culpæ genus est non te fecisse quod summum est. De maturitate quippe tua multo debent venire meliora, qui in ætate tenera tc novimus fecisse prædicanda. Confidimus enim nec tui generis institutum, nee nostrum circa te errare posse judicium.