Latin
3.51.41 to 3.51.55
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 3.51.41-55
Unproofread scanNot analysed yet
Cietera circi Romani longum est sermone decurrere, dum omnia videantur ad causas singulas pertinere. Hoc tantum dicimus omnimodis stupendum, quod illic, supra cætera spectacula, fervor animorum inconsulta gravitate [Jur. forte pravitateJ rapiatur (Vide Cypr. lib. de Spectac.) . Transit prasinus, pars populi moeret; præcedit venetus, et potior turba civitatis affligitur: nihil proficientes, ferventer insuitant; nihil patientes, graviter vulnerantur; et ad inanes contentiones sic descenditur, tanquam de statu periclitantis patriæ laboretur. Quod merito creditur dicatum numerosæ superstitioni, ubi ab honestis moribus sic constat excidi. Haec nos fovemus necessitate populorum imminentium, quibus votum est ad talia convenire, dum cogitationes serias delectantur abjicere. Paucos enim 57 ratio capit, et raros probabilis oblectat intentio, et ad illud potius turba ducitur, quod all curarum remissionem constat in- I ventum. Nam quidquid aestimat voluptuosum, hoc et ad beatitudinem temporum judicat applicandum. Quapropter largiamur expensas, non semper ex judicio demus. Expedit interdum desipere, ut populi possimus desiderata gaudia continere.