Latin
Book 3, Letter 53
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 3.53
Unproofread scanNot analysed yet
Magnitudinis vestrae relatione comperimus, aquilegium b Romam venisse de partibus Africanis, ubi ars ipsa pro locorum siccitate magno studio semper excolitur, qui aridis locis aquas possit dare venatiles c; ut beneiicio suo habitare faciat loca nimia sterilitate siccata. Hoc nobis fuisse gratum cognosce; quatenus industria illa majorum libris exposita, nostris temporibus venerit approbanda. Signis quippe virentium herbarum ac proceritate arborum vicinitatem colligit decenter undarum. Terris euim, quibus dulcis humor non longe subest, ubertas quorumdam germinum semper arridet; ut est juncus aquatMis, canna. levis, rubus validus, salix lenta [mas. Gr. et Cuj. ,læta], populus virens, et reliqua arborwn genera, quæ tamen ultra naturam suam felici proceritate luxuriant. Sunt et alia hujus artis indicia, cum nocte adveniente laaa sicca in terram ponitur jam provisam, et rudi cacabo tecta relinquitur: tunc si aquæ proximitas arriserit, mane humida reperitur. Sole autem declarato intuentur etiam magistri loca solliciti, et ubi supra terram minutissimarum volitare spissitudinem conspexerint omnino muscarum, tunc promittunt laeti facile quod quaeritur inveniri. Addunt etiam in columnae speciem conspici quemdam tenuissimum fumum, qui quanta fuerit altitudine porrectus ad summum, tanto in imum latices latere cognoscunt; ut hoc sit mirabile, quod per hæc aliaque signa diversa mensura definita praedicitur, quanta profunditate quaesita monstretur. Praedicunt etiam sapores aquarum d, ut nec aspera dispendioso labore debeat quaeri, nec dulcis necessariaque inhonore contemni. Hanc scientiam sequentibus pulchre tradiderunt apud Graecos ille, apud Latinos Marcellus; qui non solum de subterraneis fluentis, sed de ipso quoque ore fontium sollicite tractaverunt. Dicunt enim aquas quae ad orientem austrumque prorumpunt, dulces atque perspicuas esse, et pro sua levitate saluberrimas inveniri; in septentrionem vero atque occidentem quaecunque manant, probari quidem nimis frigidas, sed crassitudine suae gravitatis incommodas. Atque ideo, si viderit memorato illi sapientia vestra et -codicum lectione, et usu rerum quae sunt predicta constare, competentibus a. nonis de publico deputatis, peregrinationem ejus inopiamque. relevabis: accepturus mercedes, coi artis suae dona praestiterit. Nam quamvis Romana civitas aquis abundet irriguis, sitque fontibus gaudens, et formarum inundatione ditissima, reperiuntur tamen plurima suburbana quoe hanc videantur desiderare peritiam. Et merito continetur, qui vel pro parte necessarius esse cognoscitur. Huic tamen mecbanicus omnino jungendus est, ut undas, quas iste reperit, ille levet; et arte subire faciat, quod ascendere non praevalet per naturam. Habeatur ergo et iste inter reliquarum artium magistros,'ne quid desiderabile putetur fuisse, quod sub nobis non potuerit Romana civitas continere.