Latin
Book 3, Letter 7
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 3.7
Unproofread scanNot analysed yet
Omnes quidem justitiam colere et observare præcipimus, sed eos maxime qui divinis honoribus eriguntur; ut supernae gratiæ fiant proximi, dum a terrena fuerint cupiditate longinqui. Joannes itaque flebili nos allegatione pulsavit, sanctitatem vestram a se sexaginta,orcas olei ad implenda luminaria suscepisse: quarum pretium sibi postulat oportere restitui. Bonum quidem votum, si tamen non ibi aliquid misceatur adversum. Nam licet ubique deceat justitiam custodiri, in illis rebus maxime Decessam est quae divinis obtutibus offeruntur: ne putemus ignorare Deum, unde accipiat, si fraudatis oblationibus acquiescat. Et ideo, si veram querimoniam cognoscitis supplicantis, consideratione justitix, quam sancta lege praedicatis, facite quæ juste debentur sine tarditate restitui; quatenus nullus ingemiscat, illata sibi per vos fuisse dispendia, quos decet potius præstare juvamina. Quapropter studete ut, qui non solo tis pro magnis rebus excedere, non videamini (quod absit) in parvitate peccare.