# Variarum Libri Duodecim 4.1-2-19

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, 4.1 to 4.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/4.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/4.1-2

Mensæ? regalis apparatus ditissimus, non parvus reipublicae probatur ornatus, quia tanta dominus possidere creditur, quantis novitatibus epulatur. Privati est habere quod locus continet; in principali convivio hoc profecto decet exquiri, quod visum debeat admirari. Destinet carpani Danubius, a Rheno veniat anchorago, exormiston Sicula quibuslibet laboribus offeratur, Brutiorum mare dulces mittat acernias, sapori pisces de diversis finibus afferantur. Sic decet regem pascere, ut a legatis gentium credatur pene omnia possidere. Et ideo procuranda sunt vina, quæ singulariter fecunda nutrit Italia, ne qui externa debemus appetere, videamur propria non quacsiisse. Comitis itaque patrimonii relatione declaratum est, acinaticium, cui nomen ex acino est, enthecis aulicis fuisse tenuatum. Et quia cunctae dignitates [Ac., civitatesj invicem sibi debent necessaria ministrare, quae probantur ad rerum dominos pertinere, ad possessores Veronenses, ubi ejus rei cura praecipua est, vos jubemus accedere; quatenus, accepto pretio competenti, nullus tardet vendere quod principali gratiæ deberet offerre. Digna plane species, de qua se jactet Italia. Nam licet ingeniosa Græcia multifaria se diligentiæ subtilitate commendet, et vina sua aut odoribus condiat », aut marinis permixtionibus insaporet: sub tanta tamen exquisitione reperimur simile nil habere. Hoc est enim merum et colore regium, et sapore prcecipuum, nt blattam aut ipsius putes fontibus tingi, aut liquores ejus a purpura credantur expressi. Dulcedo illic ineffabili suavitate sentitur: stipsis nescio qua firmitace roboratur, tactus ejus densitate pinguescit, ut dicas esse aut carneum liquorem, aut edibilem potionem. Libet referre quam singularis esse videatur ejus collectio. Autumno lecta de vineis in pergulis domesticis uva resupina suspenditur, servatur in vasis suis, thecis naturalibus custoditur. Rigescit, non liquescit ex senio: tunc fatuos humores exsudans, magna suavitate dulcescit. Trahitur ad mensem Decembrem, donec fluxum ejus hiemis tempus aperiat; miroque modo incipit esse novum, quando cellis omnibus reperitur antiquum.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
