# Variarum Libri Duodecim 4.17

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 4, Letter 17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/4.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/4.17

Definitam rem ab antiquo rege, quam tamen constat rationabiliter esse decretam, nulla volumus ainbiguitate titubare: quia decet firmum esse quod commendatur probabili jussione. Cur enim priora quassemus, ubi nihil est quod corrigere debeamus? Atque ideo præsentii tibi auctoritate præcipimus ut possessiones Narbonensis ecclesiae, secundum præcelsæ recordationis Alarici præcepta, a quibuslibet pervasoribus occupatæ teneantur, aequitatis fa< ias contemplatione restitui: quoniam versari [nus., adversari] nolumus in Ecclesie dispendio praesumptiones illicitas, dum nostra deceat tempora sedare confusa. Esto contra talia omnino sollicitus, ut qui cs bello clarus, civilitate quoque reddaris eximius. Sic et arma tua, Deo juvante, corroboras, si justitiam mediocribus servare contendas. Improbis enim potuisse resistere, non praevales excusare, quando omnes tibi libenter cedunt, quem gloriosum in bellorum certamine cognoverunt. Ignavus forte audacibus jubere nil possit: nemo plus præsumentibus imperat quam quem sua facta commendant.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
