# Variarum Libri Duodecim 4.25

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 4, Letter 25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/4.25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/4.25

Constat eum de se pnesumere, qui ad sacri ordinis cupit fastigia pervenire. Merita enim suggerunt bonae appetentiae red., apparenliae] nisus, et in qualitate desiderii potest mens honesta cognosci. Quis enim palaestricae artis ignarus in stadium luctaturus introeat? Aut quis certamini misceatur, quod virtutis conscientia nou suadet? In ipsis conatibus aegra languescunt, quæ meritorum praesumptionibus non juvantur. Praeconiorum ergo professio est, collegium desiderasse summorum; bonumque de se judicium tradit, qui celsae gradus expetit dignitatis. His ergo desideriis pietas se nostra libenter indulget, qui etiam in spem erigimus vota marcentia; ut dum provectus quaeritur, probitatis studia plus amentur. Proinde illustris magnificentia tua Petrum, parentum luce CODspicuum, suaque gravitate jam senatorem, in album sacri ordinis secundum priscam consuetudinem curet referri; 68 ut et tanto ccetui proficiat numerus, et candidato de sacro ordine crescat ornatus.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
