# Variarum Libri Duodecim 4.29

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 4, Letter 29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/4.29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/4.29

Si loci vestri cogitaretur auctoritas, si reverentiæ cura Romanæ c; ultro debueratis expetere, in quibus arguimini. Quid enim præsenti tempore potuistis culmini urbano tam proprium, quam senatus crementa cogitare, quando famæ praesulis proficit, quod ordo sacer acquirit? Sed quantum viri clarissimi Armentarii testatur missa suggestio, in contrarium fuedo ambitu de mora quæritis commoda, cujus vos optare debuisse constat augmenta. Quid enim amplius esse possit incongruum, quam nostris jussionibus expeditis supplicantium vota suspendere, et post sacrae præceptionis affatum, si dici fas est, adhoc 69 regium suspendisse judicium? Sed nos, quibus cordi est post primam culpam non statim desiderare rindictam, ad admonitionem potius jussa convertimus: ne sit nostra districtio nimia, quam lenis patientia non praecedat. Ideoque præsenti auctoritate dccernimus, ut jussionibus nostris nulla dilationis calliditas afferatur: quia non habet veniæ locum, qui delinquit admonitus.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
