# Variarum Libri Duodecim 4.3

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 4, Letter 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/4.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/4.3

Ad ornatum palatii credimus pertinere aptas dignitatibus personas eligere; quia de claritate servientium crescit fama dominorum. Tales enim provehere principem decet, ut quoties procerem suum fuerit dignatus aspicere, toties se cognoscat recta judicia habuisse. Moribus enim debet esse conspicuus, qui datur imitandus. Facile est qualemcunque sibi deligere i multis autem electum vivere [ed., videre] dccet. Cape igitur per indictionem quartam (An. Ch. 511) illustris comitivæ nostrid patrimonii dignitatem, quam tibi non immerito tribuit regalis auctoritas. Diu namque nostris ordinationibus geminum mutuatus obsequium, et consilii particeps eras, et disposita Jaudabili assumptione complebas. Subiisti saepe arduæ lcgationis ofticium; restitisti regibus non impar assertor, coactus justitiam nostram et illis ostendere qui rationem vix poterant cruda obstinatione sentire. Non te terruit contentionibus inflammata regalis auCtoritas: subjugasti quinimo audaciam veritati, et obsecutus ordinationibus nostris in conscientiam suam barbaros perculisti. Quid studium tuum loaga lucubratione sollicitum, et continui laboris inculpa- Milo referamus obsequium? Usus es sub exceptionis officio eloquentis ingenio: favebat ipse sui delectatus auditor, dum meliora faceres, cum [forte, quam] recitare cœpisses. Pronuntiatio tua nostrum delectabat arbitrium; quia tantum dictantium reficiebas animum, qqantum se lassare poterat cura cogitantium. Fuit quoque in te pars altera vitæ laudabilis, quod arcana nostra morum'probitate claudebas, multorum conscius, nec tamen, cum plura nosses, elatus. Collegis gratia, superioribus humilitate placuisti. Sic omnium pro te factus est unus animus ex magna diversitate sociatus. Carpes certe probatae institutionis gratissimum fructum, quando provectus tuus ita potuit omnes lætos efficere, ut universi in te judicent sua desideria profecisse. Tqere igitur hanc virtutum amabilem præclaramque constantiam; nostraeque domus auctoritate subnixus, tanto studiosius gratiam quaere, quantum te locum beneficiis respicis invenisse. Tende itaque adhuc bonis actibus tuos ad potiora successus: sciens gratiam nostram in illo semper augeri * qui se dignum adepto culmine desiderat inveniri.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
