Latin
Book 4, Letter 30
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 4.30
Unproofread scanNot analysed yet
Decet quidem cunctos patriæ suæ augmenta cogi- Ure, sed eos maxime quos respub. sibi summis honeribos obligavit: qnia ratio rerum est, at eam necesse sit plus debere, qni visus est majora suscipere. Porrecta itaque supplicatione testatus es, corbæ [Niv. et Gam. ,curiræ porticus quae juxta domum Palmatam posita, forum in modum areae decenter includit, superimponendis fabricis licentiam condonari; ut et privatarum sedium habitatio protendatur, et antiquis moenibus novitatis crescat aspectus. Ita fit ut quod per incuriam poterat labi, manentium videalur diligentia sustineri: quia facilis est ædifciorum ruina, incolarum subtracta custodia; et cite vetustatis decoctione a resolvitur, quod hominium præsentia non tuetur. Unde noa, qui Urbem nitore cupimus fabricarum surgentium compeni, facultatem concedimus postulatam: ita tamen, si res petite at utilitati publicæ non officit aut decori. Quapropter rebus speratis securus innitere; ut dignus Romanis fabricis habitator appareas, perfectumque opus suum laudet auctorem. Nulla enim res est, per quam melius possit agnosci et prudeutis ingenium et largitatis effectus.