# Variarum Libri Duodecim 4.30

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 4, Letter 30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/4.30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/4.30

Decet quidem cunctos patriæ suæ augmenta cogi- Ure, sed eos maxime quos respub. sibi summis honeribos obligavit: qnia ratio rerum est, at eam necesse sit plus debere, qni visus est majora suscipere. Porrecta itaque supplicatione testatus es, corbæ [Niv. et Gam., curiræ porticus quae juxta domum Palmatam posita, forum in modum areae decenter includit, superimponendis fabricis licentiam condonari; ut et privatarum sedium habitatio protendatur, et antiquis moenibus novitatis crescat aspectus. Ita fit ut quod per incuriam poterat labi, manentium videalur diligentia sustineri: quia facilis est ædifciorum ruina, incolarum subtracta custodia; et cite vetustatis decoctione a resolvitur, quod hominium præsentia non tuetur. Unde noa, qui Urbem nitore cupimus fabricarum surgentium compeni, facultatem concedimus postulatam: ita tamen, si res petite at utilitati publicæ non officit aut decori. Quapropter rebus speratis securus innitere; ut dignus Romanis fabricis habitator appareas, perfectumque opus suum laudet auctorem. Nulla enim res est, per quam melius possit agnosci et prudeutis ingenium et largitatis effectus.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
