# Variarum Libri Duodecim 4.31

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 4, Letter 31. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/4.31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/4.31

Ad finem debet perducere, quae prudentam intentio visa est suscepisse: quia sicut perfecta laudem pariunt, ita et vituperationem generant, quae in mediis conatibus aegra deseruntur. Defectus enim rerum aut consilium titubare, aut vires arguit defuisse. Quapropter sanctitas vestra a tali oblocutione lOCu. giens, quae in aquaeductu reficiendo probabili cara ex nostra auctoritate suscepit, celeriter ad effectu faciat pervenire. Nam quid aptius quam ut sitienti plebi provideat aquas sanctissimus ille sacerdos; et bomana providentia satiet, quos etiam miraculis pa" scere debuisset? Imitaris enim antiquissimumMoysen, qui Israelitico populo longa ariditate siccato, de saxi sterilitate copiosos latices eduxit b; et ad imptendum miraculum, inde fecit currere humidos liquores, ubi erat sicca durities. Tu autem si fontes irriguos saxorum constructione red. Nrv. et Gam., constitutione] deducis, hoc labore tuo praestas populis, quod ille miraculis.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
