# Variarum Libri Duodecim 4.33

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 4, Letter 33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/4.33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/4.33

Custodia legum civilitatls est indicium, et reverentia priorum principum nostræ quoque testatur devotionis exemplum. Quid enim melius quam plebem sub præcepto degere veHe justitie, ut eonventus multorom disciplinabilium ait adunatio e voluntatum? Hæc enim populos ab agresti vita in humanae conversationis regulam congregavit. HaM ratio a feritate divisit: ne arbitrio casuali vagarentur, quos regi consilio dlvina voluėrunt. Oblata itaque supplicatione deposcitis privilegia vobis debere servari, quae Judaicis institotis legum provida decrevit antiquiUs: quod nos iibenter annuimus, qui jura veterum ad nostram cupimus reverentiam custodiri. Atque ideo præsenti auctoritate censemus, ut quæcunque legam statuta monuerunt, circA vos illibata serventur; quatenus quod ad civilitatis [mss., civitatis] usum constat esse repertum, perpeti devotione teneatur.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
