# Variarum Libri Duodecim 4.35

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 4, Letter 35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/4.35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/4.35

Consulto provida decrevit antiquitas, Minores contractus liberos non habere b, ut et insidiantium laquei frustrarentur, et lapsis aetas lubrica subveniret. Obrueretur quippe innocentia, si relaxaretur audacia, essetque cunctis fallendi studium, si fraus subreptitium lucraretur effectum. Et ideo priscae consuetudinis supplicatione porrecta suggeritis patronum vestrum in annis minoribus constituturo, in facultatibus suis potius aggregasse dispendia; dum ignara pueritia contraria gerit, quae profutura putaverit; et nunc id tempus aetatis agere, quo lapsis possimus per ignorantiam subvenire: allegantes, ut quod jura tribuerunt, nostra quoque beneficia largiantur. Atque ideo, si petitio vestra a veritate non deviat, et intra annorum spatia deget, quibus hoc beneficium leges sacratissimae præstiterunt, nihilque est quod jure contra referatur; patronum vestrum solemniter causa cognita in integrum restitui nostra quoque permittit auctoritas. Ita tamen ut omnia secundum justitiam legesque peragantur, quia sic supplicantibus consulere volumus, ut eorum adversarios per injustitiam non gravemus.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
