# Variarum Libri Duodecim 4.36

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 4, Letter 36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/4.36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/4.36

Providentissimi principis est graviter imminutis relinquere tributariam functionem, ut redivivis stadiis ad implenda solemnia recreentur, qui pressi damnorum acerbitate defecerant. Nam si fessis minime relevetur onus, necessitate cernitur jacere prostratus. Melius est enim praesentia damna contemnere, quam exiguo quæstu perpetua commoda non habere. Atque ideo illustris magnificentia tua provincialibus Alpium Cottiarum assem publicum per tertiam indictionem (id est, an. Chr. 540) nos relaxasse cognoscat; quos transiens noster exercitus more fluminis, dum irrigat, oppressit. Nam licet pro generali securitate frementi adunatione proruperit, praeteriens tamen istorum culta vastavit. Radit enim semper fluvius alveum suum; et licet molliter egrediens vicina fecundet, illud tamen reddit sterile, quo collectus influxerit. Unde necesse fuit, civica vastatione dejectis porrigere dextram salutarem, nec ingrati dicant se periisse solos pro defensione cunctorum: misceantur potius lætitiæ, qui viam Italiae defensoribus praestiterunt. Tributa enim non debeat tristes exigi, per quos tributarios feliciter acquisivi. Dicat pro illis noster animus, quod regi non potest imputare subjectus. Emimus nostro dispendio prosperitatem Gothorum: nos necessaria praebuimus, ut hostis vinceretur illaesus.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
