# Variarum Libri Duodecim 4.37

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 4, Letter 37. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/4.37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/4.37

Decet prudentiae nostrae curam subjectorum negotiis adhibere custodiam, quia nobis ordinantibus illa fieri debent qtue regiam possunt demonstrare prae-, sentiam. Sic enim credimus, quia memor natalium tuorum a te abjicias omne vitiosum, et illa sola diligere possis quae et nos amare cognoscis. Proavorum forsitan oblitterentur exempla, si longi generis mi- Dos facta recolantur; similes autem filii patrum praeconia mox sequuntur. Renatus itaque flebili nobis aditione conquestus est, nobis delegantibus cognitores judicatum se contra Inquilinam nomine post longa temporis intervalla meruisse; et excubiis damnisque confecto vestram tandem prospexisse justitiam: nec tamen litigatoris improbam cessare calumniam, dum redivivis litibus tenuitatem insequitur supplicantis; ut non tam vincendi votum a, quam adversarii videatur quaesiisse detrimentum. Quapropter si nobis jubentibus judicata cognoscitis, nec constat adversarium provocasse legaliter, ftnitum jure negotium in sua facias firmitate manere: ne longa quaestio litigantium non tam augeat patrimonia quam evertat; et quoo tit ambitu lucri, causa videatur esse dispendii.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
