# Variarum Libri Duodecim 4.38

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 4, Letter 38. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/4.38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/4.38

Cum omnes reipublicæ nostræ partes cequabiliter desideremus augeri, crementa tamen fiscalium tributorum justissimo sunt pensanda judicio: quia servientium imminutio est hujus illationis accessio; quantumque pars illa proficit, tantam se hæc a firmitate subducit. Sed a nobis, qui fisci utilitatem stabili volumus diuturnitate consistere, excludenda est dispendiosa semper enormitas: ne augmento suo tumens summa deficiat, incipiatque magis deesse, quia immaniter visa est accrevisse. Proinde illustris magnitudo tua Gravasianos atque Pontonates nobis supplicasse cognoscat, a Januario sed et Probo discussoribus, iniquis se oneribus ingravatos; cum sterilitas jejuna locorum nulla sibi augmenta fieri patiatur. Repugnante siquidem natura, quaelibet cedit industria; nec prodest studium laboris impendere, quem ubertas loci non cognoscitur adjuvare. Ibi potest census addi, ubi cultura profecerit. Inde et varia tribula, quia non est agrorum una fecunditas. Atque ideo consuetudinem eis pristinam censemus esse revocandam; ut sicut Odoacris tempore tributa solverunt, ita et nunc ab eis publicis utilitatibus serviatur; et si quid amplius probatur adjectum, consideratione defectarum virium submovemus. Nolumus enim tale aliquid indici, quod sit necesse removeri.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
