# Variarum Libri Duodecim 4.42

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 4, Letter 42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/4.42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/4.42

Bene principalis clementia suscipit, quos pietas paterna destituit, quia sub parente publico genitoris minime sentiri debet amissio. Ad nos siquidem jure recurrit infantia destitnta, quibas universorum bominum proliciunt incrementa. Clarissimorum igitur adultorum Marciani atque Maximi noa querela polsavit, cum paschalibus diebus paterni luctUs essent vulnere sauciati, et in ipso lætitiæ tempore soli cogerentur tristitiam sustinere, utilitatem suam pio neglexisse contemptu, cuRi vel firmæ ætati inter lacrymas ista cogitare, genus videretur insaniae. Cessat enim lucri ambitus, cum vacatur ad planctus; nec mens quodlibet aliud capit, cum eam qualitas pietatis impleverit. Hac crudeli subreptione captata turrem circi atque locum amphitheatri illustris recordationis patris eorum detestabili ambitu a vestris suggerunt fascibus expetitum. Quorum insidiatorem non bamanitatis ullas revocavit affectus, non simllis terruit casus: gravavit infantiam, cui non subvenire, merito pudoris æstimatur esse jactura. Sed nos, qui regulas veterum, qui servamus momenta pietatis, salubri ordinatione censemus; ut si quondam patricios atque magnificus vir Volusianus pater supplicum commemorata loca communi jure possedit; filiis perire non debeant; præsertim cum germen senatorium novis cupiamus beneficiis enutrire, non inter ipsa initia spem adullxe ætatis aliqua læsione comprimere. Atque ideo illustris magnificentia tua, si quid tale factum essememinit, illico noverit corrigendum: ne venerandum examen senatorii ordinis iniqua præsumptione temeretur.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
