# Variarum Libri Duodecim 4.48

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 4, Letter 48. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/4.48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/4.48

Post tumultuosae Urbis sollicitudines tædiosas, et observationum molestias ingravantes, magnitudo tua provinciali desiderat amoenitate recreari, asserens occupationum tibi causas praesentibus emersisse temporibus, quibus expeditis rurali desideras suavitate gaudere. Et quia vera illa securitas est, quae nostris jussionibus datur, cum tempus tibi fuerit occupationis emensum [Ac., emersuin], octo mensium inducias in Lucaniae dulces recessus I nostra auctoritate coacedimus, ut ex illo tempore supputentur, cum te egredi ex Urbe divino favore contigerit. Quibus peractis multorum desiderio ad Romanas sedes venire festina, conventui nobilium, et digna tuis moribus conversatione reddendus.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
