Latin
Book 4, Letter 5
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 4.5
Unproofread scanNot analysed yet
Nullum decet nostras gravanter suscipere jussiones, quæ magis utilitates noscuntur extollere devotorum. In Gallicana igitur regione victualium cognovimus charitatem, ad quam negotiatio semper prompta festinat, ut empta largius angustiore pretio distrahantur. Sic evenit ut et venditoribus satisfiat, et illis provisio nostra subveniat. Atque ideo devotio tua prasenti auctoritate cognoscat omnes navicularios Campaniæ, Lucaniae, sive Thusciæ fidejussoribus idoneis se debere committere, ut cum victualibus speciebus tantum proficiscantur ad Gallias: habituri licentiam distrahendi, sicut inter emptorem venditoremque convenerit. Grande commodum i est, cum indigentibus pacisci: quando fames totum solet contemnere g, ut suam necessitatem possit expellere [mss. ,explere]. Nam cum ambitioni suae serviat, propemo-, dum donare videtur, qui veodil rogatus. Ad saturatos cum mercibus ire certamen est: suo autem pretium poscit arbitrio, qui victualia potest ferre jejunis.