# Variarum Libri Duodecim 4.5

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 4, Letter 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/4.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/4.5

Nullum decet nostras gravanter suscipere jussiones, quæ magis utilitates noscuntur extollere devotorum. In Gallicana igitur regione victualium cognovimus charitatem, ad quam negotiatio semper prompta festinat, ut empta largius angustiore pretio distrahantur. Sic evenit ut et venditoribus satisfiat, et illis provisio nostra subveniat. Atque ideo devotio tua prasenti auctoritate cognoscat omnes navicularios Campaniæ, Lucaniae, sive Thusciæ fidejussoribus idoneis se debere committere, ut cum victualibus speciebus tantum proficiscantur ad Gallias: habituri licentiam distrahendi, sicut inter emptorem venditoremque convenerit. Grande commodum i est, cum indigentibus pacisci: quando fames totum solet contemnere g, ut suam necessitatem possit expellere [mss., explere]. Nam cum ambitioni suae serviat, propemo-, dum donare videtur, qui veodil rogatus. Ad saturatos cum mercibus ire certamen est: suo autem pretium poscit arbitrio, qui victualia potest ferre jejunis.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
