# Variarum Libri Duodecim 4.51.1-13

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, 4.51.1 to 4.51.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/4.51.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/4.51.1

Cum privatis fabricis ita studueris, ut in laribus propriis quaedam moenia fecisse videaris, dignum est ut Romam, quam domuum pulchritudine decorasti, in suis miraculis continere noscaris: fundator egregius fabricarum, earumque comptor eximius, quia utrumque de prudentia venit, et apte disponere, et exstantia competenter ornare. Notum est enhn quanta laude in suburbanis suis Romam trateris, lit quem illas fabricas intrare contigerit, aspectum suum extra urbem esse non sentiat, nisi cum se et agrorum amœnitatibus interesse cognoscat. Antiquorum diligentis. simus imitator, modernorum nobilissimus institutor, mores tuos fabricae loquuntur: quia nemo in illis diligens agnoscitur, nisi qui et in suis sensibus ornatissimus invenitur. Et ideo theatri fabricam mana se mole solventem, consilio vestro credimus esse roborandam, ut quod ab auctoribus vestris in ornatum patriae constat esse concessum, non videatur sub melioribus posteris imminutum. Quid non solvas, a senectus, quae tam robusta quassasti! Montes facilius cedere putarentur, quam soliditas illa quateretur: quando etmoles ipsa sic tuta de cautibus fuit, ut præter artem additam, et ipsa quoque naturalis esse crpderetur. Hæc potuissemus forte negligere, si uos contigisset talia non videre: caveas illas saxis pendentibus apsidatas, ita juncturis absconditis in formas pulcherrimas convenisse, ut pryptas magis excelsi montis crederes, quam aliquid fabricatum esse judicares. Fecerunt antiqui locum tantis populis parem, ut haberent singulare spectaculUnl, qui mundi videbantur habere dominatum. Sed quia nobis sermo probatur esse cum docto, libet repetere cur antiquitas rudis tegatur hæc mœnia condidisse. Gum agricultores feriatis diebus sacra diversis numinibus per lucos vicosque celebrarent, Athenienses primum agreste prillcipium in urbanum Spectaculum collegerunt: lbeatrum Graeco vocabulo visorium nominantes, quo eminus astantibus turba conveniens sine aliquo impedimento videatur. Frons antem theatri scena dicilur, ab umbra luci densissima, ub. a pastoribus inchoante verno diversis sonis carmina cantabantur.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
