# Variarum Libri Duodecim 4.6

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 4, Letter 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/4.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/4.6

Rationabiles petitiones supplicum libenter ampleetimur, qui etiam non rogati justa cogitamus. Quid est enim dignius quod die noctuque assidua deliberatione volvamus, nisi ut rempub. nostram sicut arma protegunt a, æquitas quoque inviolata custodiaL? Spectabilis itaque Valerianus in Syracusana civitate consistens, reverti se ad lares proprios supplicavit, qui studiorum causa liberos suos ad Romanam civitatem deduxit. Quos illustris magnificentia tua, ex nostra continens jussione, in supradicta urbe faciat commorari; nec illis liceat ante discedere, nisi hoc noster proloquatur affatus [m,. Aud., affectus]. Ita enim et illis studiorum provectus acquiritur, et nostræ jussionis reverentia custoditur. Non ergo sibi putet impositum, quod debuit esse votivum. Nulli sit ingrata Roma, quæ dici non potest aliena. Illa eloquentiæ fecunda mater, illa virtutum omnium latissimum templum. Sentiatur plane, quod charum est [ed. clarum]; non sine gratia esse creditur, cui habitatio tanta praestatur.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
