# Variarum Libri Duodecim 5-2

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 5, Præcipit ut a Costula atque Daila Gothorum libertate gaudentibus onera servilia…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/5-2

Quos duces eligimus, eis simul et æquitatis momenta jure delegamus: quia non tantum armis quantum judiciis nos eflici cupimus clariores. Costula igitur atque Daila cum, Deo propitio, Gothorum nostrorum libertate lætentur, onera sibi servilia a vobis causantur injungi, quae nec ipsos deceat perpeti, nec cuiquam irrationabiliter fas sit imponi. Quod si ita gestum esse cognoscis, sine aliqua di!a- ' tione facias amoveri ad nos exinde ulterius que-: ne rela revocetur, et incipiat gravis esse animo nostro in ducem revoluta causatio, quem magis oportet talia peragere quae nos delectet audire.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
