# Variarum Libri Duodecim 5-3

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 5, Jubet ut discutiat causam Brandilæ,qui Reginam uxo- rem Patzenis, dum in expedi…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/5-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/5-3

Gravis est Patzenis clementiæ nostrae sensibus intimata conquestio: qui se in expeditione Gallica constituto, in eum Brandilam prosiluisse testatur excessum, ut uxorem ejus Reginam proprio sociandam duceret esse conjugio; et in injuriam nostrorum temporum adulterium simulata matrimonii fuerit lege commissum a. Hæc nos, si vera sunt, transire nequaquam patimur impunita. Nam quando affectus tutos quis babeat, si tunc sceleri subjacebit, cum pro omoium salute 80 pugnaverit? Respicite, impudicæ, gementium turturum castissimum genus; quod si a copula sua fuerit casu intercedente divisum, perpetua se abstinetiæ lege constringit: gratiam conjunctionis non repetit, quam reliquit; fidem servat, dum laudem pudoris ignoret; et moribus studere deprehenditur, quod nulla viduitatis conversatione glorialur. Mulierum se, proh dolor vota continere nequeunt, quibus castitatem ratio persuadet, paena legis iruponit, terror maritalis extorquet. Pcricrunt profectu Iuores, si nec illis comparari possunt, quæ ralione carentia temperantur. Et ideo sublimitas tua impetitos ad suum faciat examen occurrere; et rerum veritate discussa, sicut jura nostra præcipiunt, in adulteros maritorum favore resecetur: quia ucfensorem reipub. redire noluerunt, qui scelerata pra:- sumptione conjuncti sunt. Confundi sine dubio desideraverunt omnia, qui tentaverunt legibus inimica. Sed melius est paucorum damno malorum corngatur intentio: quia omne matrimonium, quod absit, incertum rclinquituf, si ill tanta reverentia sine aliquo terrore peccetur.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
