Latin
5.1 to 5.22
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 5.1-2-22
Unproofread scanNot analysed yet
Generaliter quidem amplissimum cognitorem decet benelicia dilatare: quoniam qui omnibus praeesse cognoscitur, cunctis impendere profutura censetur. Sed gratificante natura illis amplius debemus, qui nobis aliqua proximitate junguntur; dum quoddan: genus recti videatur esse propositi, ab æqualitate discedi. Nam modestiam collegis impendimus, reverentiam patribus exhibemus: civibus debemus communem gratiam, sed affectum filiis singularem; ei tanta necessitudinum vis est, ut nullus se contemptum dijudicet, si sibi aliena pignora prselata esse cognoscit. Et ideo non est aliquid injustum, de patria plus esse sollicitum, eo presertim tempore, cum ejus videamur periculis subvenire. Plus enim eos diligere credimur, quos eripere festinamus. Veniens itaque numerosus exercitus, qui ad defensionem reipublicæ noscitur destinatus, Lucaniae Brutiorumque dicitur culta vastasse, et abundantiam regionum studio tenuasse rapinarum. Sed quoniam et illis dare et istis sumere pro temporis qualitate necesse est, pretia quae antiquus ordo constituit ex jussione rerum domini cognoscite temperata, ut multo arctius quam vendere solebatis in assein publicum praebita debeant imputari; quatenus nec possessor dispendia, nec exercitus laborans sustinere possit inopiam. Nolite igitur esse solliciti. Evasistis exigentium manus, tributa vobis præsens adimit apparatus. Sed quo facilius instrueretur vestra notitia, imputationum summas infra scriptis brevibus credidimus exprimendas, ut nemo vobis vendat beneficium quod publica noscitis largitate collatum. Continete ergo possessorum intemperantes motus. Ament quieta, quos nullus ad incerta pnecipitat. Dum belligerat Gothorum exercitus, sit in pace Romanus. Felicium votum est quod jubetur. Ne rustici, agreste hominum genus, dum laborandi taedia fugiunt, illicitis ausibus efferantur; et contra vos incipiant erigi, quos vix poteratis in pace moderari. Quapropter ex regia jussione singulos conductores massarum et possessores validos admonete, ut nullam contrahant in concertatione barbariem; ne non tantum festinent bellis prodesse, quantum quiete confundere. Atripiant ferrum, sed unde agros excolant;