# Variarum Libri Duodecim 5.10

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 5, Letter 10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/5.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/5.10

Cum, Deo juvante, pro defensione generali felicis simus producatur exercitus, providendum est De, aut ipsi penuria inconsulta fatigentur, aut (quod dici neias est) vastationem nostræ videantur provinciæ sustinere. Primus enim prosperiLalis gradus est suis non esse damnosum; ut pro quorum compendio laboralDus, eorum non videamur afflixisse fortunas. Et ideo devotioni tuæ præsenti auctoritate delegamus, ut multitudinem Gepidarum, quam fecimus ad Gal. Has cuslodiæ causa properare, per Venetiam atque Liguriam sub omni facias moderatione transire. Quibus ne aliqua excedendi præberetur occasio, per unamquamque hebdomadam sumptus eis tres solidos largitas nostra direxit; ut illis cum provincialibus nostris non rapiendi votum, sed commercii sit facultas i. IHud plane pro cunctorum quiete laborantibus indulgentia nostra concedit; ut si aut corum carpenta itinere longiore quassantur, aut animalia attrita languescunl, te custode atque mediante, cum possesso ribus sine aliqua oppressione mutentur; ut qui daturi sunt corpore aut qualitate meliora, quamvis parvis sanis animalibus acquiescant: quia incerta cst ita eorum qui nimia fatigatione lassantur. Ita fit, ut nec illis desit subvectio necessaria, et nullus se læsum tali permutatione cognoscat.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
