Latin
Book 5, Letter 15
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 5.15
Unproofread scanNot analysed yet
Licet cunctis laborantibus comitatus noster concedat, Deo auxiliante, justitiam, et hinc remedia subjectis ad reliquas regni partes, quasi a vivo fonte descendant, tamen frequenti aditione permoti, inaeniosa pictate reperimus et æquitatem vobis concedere, et fatigationem longi itineris abrogare: quia dulciora sunt beneficia qua; nullis difficultatibus oblinentur. Misimus itaque illustrem et magnificum Severinum nostris institutionibus cruditum, ut boc apud vos gereret quod nobis semper placuisse cognovit. Vidit enim quam honorabilis apud nos justus 84 habeatur, quemadmodum bonis actibus clementia nostrae serenitatis arrideat. Exercet profecto quod nos gratanter æstiamat accipere; nec potest amari rapacitas continenti principi nulla redemptione [Cuj. Gr. et For. ,ratione] placitura. Præsumenter ergo conveniat ad eum læsorum tumultus; speret remedium qualibct pressus injuria. Difficultatem vobis querelæ submovemus, dum in ipsis cunabulis scelera commissa resecantur; sine aliqua formidine alieni tributi sarcina gravatus exclamet, accepturus remedium quod de legibus habet. Sic enim contidinlus, quia per cos quos instituta nostra componunt, innocentibus detrimenta non veniant. Qualia vero pro quiete vestra vel æqualitate tributorum disponenda censuimus oracula nostra, quæ dedimus ad supradictum virum illustrem Severinum, vulgata declarabunt; ut unusquisque unde supplicare debcat, cvi. denter agnoscat.