# Variarum Libri Duodecim 5.16

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 5, Letter 16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/5.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/5.16

Quamvis utilia reipub. nostra semper consuetudine censeamus, et ob id omnibus possint esse gratissima quae jubemus, quia cunctis profutura noscuntur: tractandum tamen est, ut principis desiderium nulli existere debeat onerosum. Nam si præclare cogitata non bene agantur, ingrata sunt; illud autem solummodo perfectum dicitur, quod de voluntate simul ei actione laudatur. Cum nostrum igitur animum frequens cura pulsaret, naves Italiam non habere, ubi tanta lignorum copia suffragator, ut aliis quoque provinciis expetita transmittat, Deo nobis inspirante, decrevimus mille interim dromones fabricandos assumere, qui et frumenta publica possint convehere, et adversis navibus, si necesse fuerit, obviare. Sed tanta: rei quem desideramus effectum, magnitudinis vestræ sollicitudine credimus esse procuraDdom. Ideoque per cunctam Italiam directis artificibus apta operi ligna perquire. Et sicubi cupressos auf pinos repereris in vicinitate littoris, dato competenti pretio dominis consulatur. Hæc enim tantum sunt quae ad taxationem vocentur. Cætera vilitate sui non indigent aestimari. Sed ne provisio nostra in mediis conatibus deserta languescat, nautarum te jubemus sub hac moderationc amnunc competentem numerum, Deitate juvante, procurare. Et si is qui nobis necessarius æstimatur, servus fuerit alienus, aut conducat eum classibus serviturum, aut, si hoc ipse magis elegerit, accepto prelio rationabili, publico cedat sui jura dominii. Si vero libertate gaudet clectus, quinos solidos donativum, et annonan1 se noverit accipere cOnlpetenLem. Eo modo et illi tra. ctandi sunt qui a suis dominis exuuntur, quando Iibertatis genus est servire rectori. frequenter enin laborum paLieutes existunt, quibus districti domini colla presserunt: ila tamen ut supradicti nautae arrharunt [ed., curarum J nomine pro hominum qualitate binos aut trinos solidos a nostra debcant sede percipere; quatenus unusquisque cum fuerit admonitus, paratus debeat inveniri. Piscatores vero non jubemus in hac definitione concludi, quia dolenter amittitur, qui ad procurandas delicias possidetur, quando et altera consuetudo est ventis saevientibus occurrere, et littora piscosa sulcare.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
