# Variarum Libri Duodecim 5.2

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 5, Letter 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/5.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/5.2

Illo et illo legalis vestris venientibus, grande vos studium notitiæ nostræ habuisse cognovimus, ut in Oceani littoribus constituti, cum nostra wente jungamini: suavis nobis admodum et grata pCLilio, ut ad vos perveniret falca nostra, ad quos nulla potuimus destinare mandata. Amate jam cognitum, quem requisistis ambienter jguoturn. Nam inter tot gentes viam praesumere, non est aliquid facile concupiisse. Et ideo salutatione vos affectuosa requirentes, indicamus succina, quæ a vobis per harum portitores directa sunt, grato animo fuisse suscepta: quae ad vos Oceani unda descendens, hanc levissimam substantiam, sicut et vestrorum relatio continebat, exportat; sed unde veniat, incognitum vos habere dilcrunt, quam ante omnes homines patria -vestra offerente suscipitis. Hæc, quodam Cornelio scribente, legitur in interioribus insulis Oceani ex arboris succo defluens, unde et succinum dicitur, paulatim solis ardore coalescere [Forn., cælescere]. Fit enim sudaHle metallum teneritudo perspicua, modo croceo colore rubens, modo flammea claritate pinguescens; ut cum in maris fuerit delapsa confinio, æstu alternante pur- Kata, vestris littoribus tradatur exposita. Quod ideo judicavimus indicandulu, ne omnino putetis notitiam nostram fugere, quod occultum creditis vos babere. Proinde 79 requirite nos sæpius per vias quas amor vester aperuit, quia semper prodest divitum regum acquisita concordia; qui dum parvo munere leniuntur, majore semper compensatione prospiciuut. Atiqua vobis etiam per legatos vestros verbo mandavimus, per quos, quæ grata esse debeant, nos destinasse declaramus.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
