# Variarum Libri Duodecim 5.23-2-45

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, 5.23 to 5.45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/5.23-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/5.23-2

sumant cuspides, boum stimulos, non furoris. Defensorum maxima laus est, si cum illi videantur prædictas regiones protegere, isti non desinant patrioticas possessiones excolere. Sil judicibus vigor ex legibus, subsellia non desinant jura malis moribus intonare. Timeat latro judicium quod semper expavit. Adulter gremium a judicis intremiscat. Falsarius vocem præconis exhorreat. Fur fora non rideat, quia tunc libertas gaudet, si talia non lætentur. Sic enim prosperrime geri non sentietis bellum, si vobis sit commolliter de civilitate consilium. Nullus opprimat indigentem: invadite pervasores, insequimini persequentes. Est vobis competens pugna civilis. Omnia pacata vos redditis, si duces scelerum comprimatis. In annonis vero reputandis esto sollicitus, ne aliquem cujusquam possit fraudare versutia. Rectoribus antem exercitus a rerum dominis sub mea præsentia cognoscite delegatum; ut dum a vobis necessario fuerint commoniti, gravatis per injuriam debeat subveniri. Custodiant nihilominus disciplinam, unde robustius armatur semper exercitus. Additum est etiam beneficii genus, ut a præsenti devotione præceptis regis nec divina domus videatur excepta: sed totum communiter sustineatur, quod pro generalitate censetur. Nunc ergo cum omnibus fratribus vestris studiose consurgite, et sub omni cautela necessaria providete, ut prosit revera nobilissimæ patrare talia volumina prætulisse. Quieta enim regere, et ex usu administrare provincias, homines vel mediocris intelligentiæ possunt: sed hoc opus, hic labor est, illud magis regere, quod se relictum non potest continere. Cessat enim nautarum in tranquillitate peritia; nec nomen præstat artifici, nisi fuerit vis magna periculi. Habetis ergo tempus, ubi et famam sapicntum possitis acquirere, ct in omni parte vos laudabiliter, juvante Domino, custodire. Meos autem ultra cæteros minimc commendo: quia omnibus hoc cupimus accidere, quod nostris laribus [ed., laboribus] desideramus evenire. Mihi enim propria cura dilapsa est, postquam generalem coepi cogitare custodiam.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
