Latin
Book 5, Letter 24
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 5.24
Unproofread scanNot analysed yet
Joanna Andreae quondam jugali suo successisse legia munere perhibetur; quæ intestata, nullis existentibus proximis, luce dicitur esse privata. Cujus substantia a diversis nullo legitimo jure suffultis usurpatione voluntaria suggeritur possideri. Et quia caduca boha iisco nostro competere a legum cauta decreverunt, ideo te præsentibus oraculis admonelnus, ut bujp" ret veritate discussa, si revera, ut ad nos perlatum est, nullus ei aut testamento haeres exstitit, aut proximitatis jure successit, fisci nostri eam facias compendiis aggregari: quando inoocenLiæ nostræ. prof os. . sio est, justa compendia non negligere, apnd quem calumnia nunquam locum potuit invenire. Rogari enim in talibus causis non fraudari principem dectt, quia negligentiae vitium est praesumptiones relinquero quas jura praecipiunt amputare. Si quid autem contra repereris, quietos dominos habere patieris, quia magis ilia nostra sunt patrimonia quae a subjectis legitime possidentur.