# Variarum Libri Duodecim 5.24

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 5, Letter 24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/5.24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/5.24

Joanna Andreae quondam jugali suo successisse legia munere perhibetur; quæ intestata, nullis existentibus proximis, luce dicitur esse privata. Cujus substantia a diversis nullo legitimo jure suffultis usurpatione voluntaria suggeritur possideri. Et quia caduca boha iisco nostro competere a legum cauta decreverunt, ideo te præsentibus oraculis admonelnus, ut bujp" ret veritate discussa, si revera, ut ad nos perlatum est, nullus ei aut testamento haeres exstitit, aut proximitatis jure successit, fisci nostri eam facias compendiis aggregari: quando inoocenLiæ nostræ. prof os.. sio est, justa compendia non negligere, apnd quem calumnia nunquam locum potuit invenire. Rogari enim in talibus causis non fraudari principem dectt, quia negligentiae vitium est praesumptiones relinquero quas jura praecipiunt amputare. Si quid autem contra repereris, quietos dominos habere patieris, quia magis ilia nostra sunt patrimonia quae a subjectis legitime possidentur.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
