Latin
Book 5, Letter 26
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 5.26
Unproofread scanNot analysed yet
Quamvis munificentia nostra sit omnibus ubique gratissima, multo tamen acceptiora credimus quae nostripraesentia conferuntur: quia majora de conepectu principis populi sumunt, quam de largitate beneficia consequuntur. Nam pene similis est mortuo, qui a suo dominante nescitur; nec sub aliquo honore vivit, quem reDis sui notitia nou defendit. Et ideo præsentijussione mandamus ut octavo iduum Juniarum die, Deo auxiliante, ad præsentiam nostram ve- Dire debeatis, qui solemniter regalia dona suscipitis b Ii venire protinus festinatis. Illud tamen necessario commonentes, ut venientium nullus provenire possit excessus, nec possessoruu) segetes, aut prata vasteiis c. sed sub omni continentia properantes, de custodita disciplina grata nobis esse vestra occursio possit: quia idco exercituales gratanter subimus expensas, ut ab armatis custodiatur intacta civilitas.