# Variarum Libri Duodecim 5.29

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 5, Letter 29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/5.29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/5.29

Movit nos quidem Oceri fusa precatio. sed magis miserabiliorem reddidit virum luminis sui ademptus ornatus, quia necesse est ut amplius permoveat visa quam audita calamatas. Is enim perpetua nocte superstes ad remedia nostra mutuati luminis beneficio festinavit; ut quem videre non poterat saltem clementiæ suavitate sentiret. 89 Clamat enim sibi Gudila, vel Oppane incognitam suo generi conditionem servitutis imponi, cum pridem sub libertate nostros fuerit secutus exercitus. Mirati sumus talem in famulatum trahi, qui a vero domino debuisset expelli. Novus ambitus est talem [Juret., cæcum] quærere, quem possis horrere; servumque dicere, cui debeas divina consideratione servire. Adjiciens etiam hujusmodi calumnias Pythiae comitis celebratæ opinionis viri sibi examinatione submotas. Nunc autem intirmitatis suae mole compressum, manu vindicare non posse, quae patrona fortibus probatur assistere. Sed nos quorum est proprium inter pares ac dispares æquabilem justitiam custodire, præsenti jussione decernimus, ut si in judicio supra memorati quondam Pythiæ se probavit ingenuum, calumniantes protinus alDoveaLis; nec audeant ulterius necessitatibus alienis illudere, quos semel convictos decuerat sua vota damnare.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
