# Variarum Libri Duodecim 5.37

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 5, Letter 37. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/5.37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/5.37

Libenter annuimus quæ sine legum injuria postulantur, maxime cum pro servanda civilitate nec illis sunt neganda beneficiajustitiae uiadhuc in fide cognoscuntur errare. Atquc ideo discant rerum honarum sua vissimumsaporem; ut qui humanam justitiam nituntur quaerere, sollicitius incipiant divina judicia cogitare. Proinde quoniamnonnullorumvos frequenter causamini praesumptione laceratos, et, quae ad Synagogam vestram pertinent, perhibetis jura rescindi; opitulabitur vobis mansuetudinis nostræ postulata tuitio; quatenus nullus ecclesiasticus, quæ Synagogæ vestræ jure competunt, violentia iutercedente pervadat, nec vestris se causis importuna acerbitate permisceat; sed ut religionis cultu, ita et actuum sint conversatione discreti: hac tamen moderatione principalis auxilii beneficium concedentes, ut nec vos quod ad præfatæ Ecclesiae jus vel religiosas personas cæteras legibus pertinere consLite. rit, inciviliter attrectare tentetis. Tricennalis autem humano generi patrona praescriptio c, eo quo cunctis, vobis jure servabitur; nec conventionalia (ed. Acc., comolodalia) vos irrationabiliter præcipimus sustinere dispendia; ut hac pietatis nostræ defensione muniti,petitio vestra ab illicitis se liberatam gratuletur incomnlodis. Concedimus quidem, elementiæ nostrae consuetudine, quæ rogastis. Sed quid, - Judæc, supplicaus temporalem quitem quæris, si æternam requiem invenire non possis?

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
