# Variarum Libri Duodecim 5.39.1-19

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, 5.39.1 to 5.39.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/5.39.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/5.39.1

Decet provincias regno nostro, Deo auxiliante, subjectas, legibus et bonis moribus ordinari: quia illa vita vere hominum est, quae juris ordine continetur. Nam belluarum ritus est sub casu vivere: quæ dum rapiendi ambitu feruntur, improvisa temeritate succumbunt. Agrum suum denique a dumosis sentibus doctus purgat agricola: quia laus excolentis est, si agreste solum dulcissimis fructibus amœnetur. Sic quies suavissima populi, et tranquilla dispositio regionum, praeconium probatur esse regnantium. Multorum itaque querela comperimus, in provincia Hispaniæ, quod summum inter mortales crimen est, vitas hominum vaga præsumplione populari, et levium occasione causarum subire multos interitum. Sic mala pace quasi ludo corruunt, quanti vix potuissent cadere sub necessitate bellorum. Dehinc non polyptchis publicis, ut moris est, sed arbitrio compulsorum suggeruntur.provincialium subjacere fortunre. Quod genus evidentis est prædæ, pro illius votuntate dare qui ad suum commodum amplius restinat exigere. Cui rei nos regali providentia succurrere cupientes, sublimitatem vestram per universam Hispaniam loco muneris credidimus destinandam; ut sub ordinationis vestræ novitate, inveteratæ possit consuetudini nil licere. verum ut more medicorum sævioribus morbis accelerata remedia tribuamus, inde curationis nostrae liat initium, ubi magis noscitur esse periculum. Homicidii scelus legum jubemus auctoritate resecari; sed quantum vehementior pœna est, tanto ejus rei debet inquisitio plus haberi: ne amore vindictæ innocentes videantur vitæ pericula suslinere. Pereant itaque soli nocentes in correctione mul. Corum, quando et hoc pietatis genus est, coercere infantiam criminis, ne juvenescat augmentis. Exigentes vero assem publicum per gravamina ponderum premere dicuntur patrimonia possessorum; ut non lam exactio quam præda esse videatur. Sed ut totius fraudis abrogetur occasio, ad libram cubiculi nostri, quæ vobis in præsenti data est, universas functiones publicasjubemus inferri. Quid enim tam nefarium quam præsumptoribus liceat in ipsa etiam trutinæ qualitate peccare;

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
