# Variarum Libri Duodecim 5.39.20-41

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, 5.39.20 to 5.39.41. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/5.39.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/5.39.20

ut quod est justitiae proprie datum, hoc per. fraudes noscatur esse corruptum?Conductores domus regiæ, quacunque gente sint editi, ad liquidum ventate discussa, tantum decernimus solvere, quantum nostra praedia constiterit pensitare. Et ne cuiquam labor suus videatur ingratus, salaria eis, pro qualitate locatæ rei, vestra volumus æquitate constitui. non enim nostra, sed illorum rura [ed. Ac., jura] dicenda sunt, si pro voluntate conducentis modus eveniat pensionis. Transmarinorum igilur canonem, ubi non parva fraus fieri utilitatibus publicis intimatur, vos attente jubemus exquirere, atque statutum numerum pro jurium qualitate definire: quia contra fraudes utile remedium est nosse quod inferatur. Monetarios autem, quos specialiter in usum publicum constat inventos, in privatorum didicimus transiisse compeudium. Qua praesumptione sublata, pro virium qualitate functionibus publicis applicentur. Tolonei quinetiam canonem nulla faciatis usurpatione confundi; sed modum rebus utillimum, quem praestare debeat, imponentes, commerciandi licentiam aequabili ratione revocate, ne se tendat in vagum ambitiosa enormitas exigentium. Actus praeterea Laeti, cujus conscientia summa pulsatur invidia, sub consueta nobis censemus aequitate perquiri; ut nec fraus astutis machinationibus occulatur, nec innocentia falsis criminationibus ingravetur. Quoscunque vero in furtivis actionibus reperitis fuisse versatos, pro fortunarum quantitate suppressa, reddant vestra aestimatione pecuniam. Quod si haec per alios dispersa esse constiterit, et illi nihilominus teneantur obnoxii, qui scientes pass: sunt in tali actione misceri. Complices enim exstiterunt criminis, qui non detexerunt facta raptoris. Præbendarum a tenor ascriptus, quem nostra diversis larghur humanitas, provincialibus suggeritur intole. rabilis causa esse damnorum, quando et in species exigitur, et impudenter ejus pretium postulatur. De.. testabilis cupiditatis ista sunt documenta, eompetentia sibi distrahere, et ad exigendi impudentiam moi redire. Quod nimis improbum, nhnis videtur absurdum; ut et nostra constituta prætercant, et tributario. rum, qui fovendi suut, vidcantur afflixisse substandam.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
