# Variarum Libri Duodecim 5.39.42-51

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, 5.39.42 to 5.39.51. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/5.39.42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/5.39.42

Sint igitur præfixo modo contenti, sive ibidem positi, sive hinc nihilominus destinati: habeant libe. rum arbitrium, unum tantum de duobus expetere, dummodo geminata exactione fortunas alienas non debeant ingravarc. Exactorum quoque licenta fertur amplius a provincialibus extorqueri, quam nostro cubiculo constat inferri. Quod diligenti examinatione discussum, ad hunc vos modum functiones publica; revocare decernimus, quem Alarici atque Eurici temporibus constat illatas. Paraveredorum itaque subvectiones exigere eos, qui habent veredos ascriptos, provincialium querela comperimus, quod nullum penitus sinatis præsumere, quando per turpissimos quaestus et possessor atteritur, et commeantium celenitas impeditur. villicorum quoque genus, quod ad damnosam tuitionem queruntur inventum, tam de privata possessione quam publica funditus volumus amoveri: quia non est defensio quae preestatur invitis, suspectum est quod patiuntur nolentes. Nam hoc est revera beneficium, si sine murmure feratur acceptum. Servitia igitur quae Gothis in civitate positi superflue præstabantur, decernimus amoveri. Non enim decet ab ingenuis famulatum quærere, quos misimus pro libertate pugnare.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
