# Variarum Libri Duodecim 5.4.1-22

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, 5.4.1 to 5.4.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/5.4.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/5.4.1

Certum est, Patres Conscripti, prudentibus viris vestrum norereconsilium; sed ethoc probaturegregium, quod vobis permiscetur dignitas literarum. Omnes enim quos ad quæsturae culmen evehimus a, doctissimos æstimamus: quales legum interpretes et consili nostri decet esse participes. Dignitas quae nec divitiis nec solis natalibus invenitur, sed tantum eam doclrina cum conjuncta potest impetrare prudentia. Nam licet in honoribus aliis beneficia conferamus, hine semper accipimus. Est nimirum curarum nostrarum felix portio: januam nostrae cogitationis ingreditur; pectus, quo generales curae volvuntur, agnoscit. Æslimate quid de illo debeat judicari, qui tanti particeps sit secreti. Ab ipso legum peritia postulatur, ii- Ine vota confluunt supplicantium, et quod est omni thesauro pretiosius, penes ipsum civilitatis nostrae fama reponitur. Quæstore justo innocentum conscientia fit secura, improborum tantum vota redduntur anxia; et cum malis subripiendi spes tollitur, studium bonis moribus adhibetur. Unicuique propria jura custodit, pecuniae continens, æquitatis profnsus, nescius decipere, promptissimus subvenire: ingenio principis servit, quod universa superat; illius ore loqui cogitur, cui nullus similis invenitur. Hunc locum vitiis vacuum, virtutibus plenum, qui sub nostra potuit eapedire praesentia, nonne vobis dignus est esse collega? Scitis enim qua glorietur stirpe provectus. MemimistiS enim Decoratum advocationis laboribus insudantem h, qua se unicuique bonorum probitate conjunxerit. Causis vestris fidelis orator adfuit, Decessarus rebus assistens, judicantis portavit animum ad subsellia cognitorum: cui merito frequens palma contigit, quia sapienter alleganda tractavit. Pudoris enim sustinere jacturam nesciunt qui se prius judice corriguntur. Inferior gradu præstabat viris consularibus se patronum, et cum honoribus vestris impar haberetur, patricius ei dictus est in celeberrima cognitione susceptus [id eat cliens]. Nimis rarum est, P. C., solidum loqui, et cui multa necesse est dicere, titubantia non proferre. Hoc in Decorato certissimum fuit, boc et anLc nostra judicia vos probastis.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
