Latin
5.4.23 to 5.4.41
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 5.4.23-41
Unproofread scanNot analysed yet
Quis eniti tempore suo eum quasi gubernatorem litium ignorare potuit, qui causarum scopulos transire contendit? Legibus profecto minus indiguit, qui ejus solatia non quæsivit. Jam non de morte festinata conquerimur, ex hujus fecunda pullulavit stirpe germanus. Nam qui prius fratris umbra tegebatur, illo naturae lege subducto, famae suae comas per aperta distendit. Bona siquidem germinis juste praecox [F onl. et Cor. Gam. ,prædecessor] 80 intulit, qui nascendi ordine primus evaluit e: sed fetura nobilis fructum, quem in decessore perdidit, in successore servavit. Concordat huic familiæ ramus ille ditissimus qui Virgiliano carmine semper enascitur: Hoc enim avulso, non deiicit alter aureus, et simili frondescit virga metallo. Nutrivit quippe et hic advocatione facundiam: opinionem Romam urbis cedens fratri. Spoletinorum se maluit miscere negotiis: res tantum dura, quantum a vestra prudentia cognoscitur segregata. Inter bene moratos enim asseruisse justa facillimum fuit; provincialibus autem, se vaga libertate tractantibus, nimis arduum. Videtur juris suasisse modestiam, ubi ipsi quoque judices improba plerumque cupiditate rapiuntur; et quantum sibi inter mediocritatern videmur esse præcipui, tantum animo non sinunt suis voluntatibus obviari. Inter talia leges vindicare difficile est; et magnae persuasionis vis ad propositum recti venalitatem revocare judicantis. Sumite ergo, P. C., libenter nostra judicia, et Honoratum quæsturæ culmine provectum gremiuo, vestrum gratanter excipiat. Dignus est enim a vobis diJigi qui par tantis honoribus meruit reperiri.